1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. [2] Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te: [3] quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum? [4] Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. [5] Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto: [6] quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine: [7] quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. [8] Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisiti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. [9] Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam. [10] Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es, [11] inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? [12] Dereliquisti fontem sapientiæ: [13] nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. [14] Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. [15] Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus? [16] Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram? [17] qui in avibus cæli ludunt, [18] qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? [19] Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. [20] Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt, [21] neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est; [22] non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. [23] Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. [24] O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus ! [25] magnus est, et non habet finem: excelsus, et immensus. [26] Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. [27] Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt, [28] et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. [29] Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? [30] Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum? [31] Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus: [32] sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus [33] qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. [34] Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt: [35] vocatæ sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. [36] Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. [37] Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo. [38] Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top