1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. [2] Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. [3] Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ. [4] Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. [5] Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël: [6] venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. [7] Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. [8] Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. [9] Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. [10] Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus. [11] Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu. [12] Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. [13] Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. [14] Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. [15] Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, [16] qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. [17] Ego autem, quid possum adjuvare vos? [18] qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. [19] Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. [20] Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. [21] Animæquiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. [22] Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. [23] Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. [24] Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. [25] Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. [26] Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. [27] Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. [28] Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: [29] qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. [30] Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. [31] Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. [32] Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. [33] Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, [34] et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. [35] Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. [36] Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. [37] Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top