1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: [2] quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. [3] Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. [4] Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. [5] Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: [6] propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: [7] in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis. [8] Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. [9] Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, [10] et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: [11] ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. [12] Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: [13] supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. [14] Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: [15] et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. [16] Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. [17] Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. [18] Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. [19] Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. [20] Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. [21] Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. [22] Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. [23] Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: [24] scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. [25] Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top