|
[1] Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
[2] Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
[3] orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
[4] ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
[5] In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
[6] Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
[7] Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
[8] quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
[9] cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
[10] Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
[11] et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
[12] Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
[13] Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
[14] Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
[15] Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.
[16] Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.
[17] Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
[18] Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
|