|
[1] Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.
[2] Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
[3] Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
[4] Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.
[5] Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
[6] Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.
[7] Hæc est Judæ benedicio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
[8] Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
[9] Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
[10] Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
[11] Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.
[12] Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
[13] Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
[14] De pomis fructuum solis ac lunæ,
[15] de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum:
[16] et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.
[17] Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.
[18] Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
[19] Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.
[20] Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
[21] Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.
[22] Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
[23] Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
[24] Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum:
[25] ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
[26] Non est deus alius ut Deus rectissimi , ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
[27] habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
[28] Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.
[29] Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
|