1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Ascenditergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, [2]etuniversum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, [3]etaustralem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. [4]DixitqueDominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. [5]Mortuusqueest ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: [6]etsepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. [7]Moysescentum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. [8]Fleveruntqueeum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. [9]Josuevero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. [10]Etnon surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, [11]inomnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, [12]etcunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top