|
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[2] Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
[3] et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
[4] ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
[5] marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
[6] Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
[7] tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
[8] mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
[9] et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
[10] vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:
[11] oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
[12] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
[13] Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
[14] Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
[15] Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
[16] Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
[17] inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
[18] Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
|