1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? [2] Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? [3] sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? [4] tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. [5] Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? [6] Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: [7] cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. [8] Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. [9] Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. [10] Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. [11] Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. [12] Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. [13] Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: [14] ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. [15] Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. [16] Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. [17] Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. [18] Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. [19] Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. [20] Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. [21] Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. [22] Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. [23] Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. [24] Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. [25] At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. [26] Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. [27] Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. [28] Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. [29] Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top