1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: [2] sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: [3] ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. [4] At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, [5] ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. [6] Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. [7] Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. [8] Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. [9] Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? [10] Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. [11] Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. [12] Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. [13] Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea [14] non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. [15] Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. [16] Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? [17] Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. [18] Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. [19] Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: [20] vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. [21] Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? [22] Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. [23] Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: [24] quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: [25] Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. [26] Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. [27] Scriptum est enim: Lætare sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. [28] Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. [29] Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. [30] Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. [31] Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top