1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. [2] Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: [3] Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. [4] Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: [5] Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. [6] Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. [7] Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. [8] Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. [9] autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, [10] et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. [11] Fueruntque Eliphaz filii: Teman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. [12] Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. [13] Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. [14] Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. [15] Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, [16] dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. [17] Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. [18] Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. [19] Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. [20] Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, [21] et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. [22] Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. [23] Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. [24] Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: [25] habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. [26] Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. [27] Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. [28] Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. [29] Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, [30] dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. [31] Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: [32] Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. [33] Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. [34] Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. [35] Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. [36] Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. [37] Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. [38] Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. [39] Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. [40] Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, [41] dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, [42] dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, [43] dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top