|
[1] Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
[2] Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
[3] Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
[4] Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
[5] Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
[6] Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
[7] putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
[8] Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
[9] Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
[10] Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
[11] Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
[12] Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
[13] dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
[14] Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
[15] invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
[16] At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges.
[17] Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
[18] Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
[19] et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
[20] venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
[21] Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
[22] Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
[23] Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
[24] miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
[25] Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
[26] Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
[27] melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
[28] Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.
[29] Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
[30] et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
[31] Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt:
[32] mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
[33] Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
[34] Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
[35] Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
[36] Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
|