1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Hicenim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: [2]cuiet decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, [3]sinepatre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. [4]Intueminiautem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. [5]Etquidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. [6]Cujusautem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. [7]Sineulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. [8]Ethic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. [9]Et(ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: [10]adhucenim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. [11]Siergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? [12]Translatoenim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat. [13]Inquo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. [14]Manifestumest enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. [15]Etamplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, [16]quinon secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. [17]Contestaturenim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. [18]Reprobatioquidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: [19]nihilenim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. [20]Etquantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, [21]hicautem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): [22]intantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. [23]Etalii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: [24]hicautem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. [25]Undeet salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. [26]Talisenim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: [27]quinon habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. [28]Lexenim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top