|
[1] Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est.
[2] Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
[3] Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
[4] Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.
[5] Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
[6] Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
[7] Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.
[8] Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos.
[9] Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.
[10] Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes.
[11] Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
[12] Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus.
[13] Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
[14] De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
[15] Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
|