|
[1] Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
[2] Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
[3] et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
[4] nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?
[5] Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
[6] vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?
[7] nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
[8] Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
[9] si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
[10] Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
[11] Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
[12] Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
[13] Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.
[14] Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
[15] Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
[16] dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
[17] Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
[18] Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
[19] Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.
[20] Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
[21] Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
[22] Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
[23] Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
[24] Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
[25] Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?
[26] Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
|