1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. [2] In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. [3] Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. [4] Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. [5] Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! [6] Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. [7] Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: [8] linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. [9] In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. [10] Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. [11] Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? [12] Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. [13] Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. [14] Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: [15] non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. [16] Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. [17] Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. [18] Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top