1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. [2] Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. [3] Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. [4] Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. [5] Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. [6] Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. [7] Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. [8] Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. [9] Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. [10] Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. [11] Dies mei transierunt: cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. [12] Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. [13] Si sustinuero, infernus domus mea est: et in tenebris stravi lectulum meum. [14] Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vermibus. [15] Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? [16] In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top