|
[1] Respondens autem Job, dixit:
[2] Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.
[3] Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba ridete.
[4] Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
[5] Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
[6] Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
[7] Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
[8] Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
[9] Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
[10] Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
[11] Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
[12] Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
[13] Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
[14] Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
[15] Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
[16] Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
[17] Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
[18] Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
[19] Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
[20] Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
[21] Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
[22] Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
[23] Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
[24] viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
[25] alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
[26] et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
[27] Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
[28] Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
[29] Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
[30] quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
[31] Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?
[32] Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
[33] Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
[34] Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
|