|
[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
[2] Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
[3] Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
[4] Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium?
[5] Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
[6] Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
[7] Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
[8] In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
[9] Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
[10] Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
[11] Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.
[12] An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
[13] Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
[14] Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
[15] Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
[16] qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?
[17] qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
[18] cum ille implesset domos eorum bonis? quorum sententia procul sit a me !
[19] Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos:
[20] nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?
[21] Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
[22] Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
[23] Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
[24] Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
[25] Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
[26] Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
[27] Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
[28] Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
[29] Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
[30] Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.
|