1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Respondens autem Job, ait: [2] Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. [3] Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? [4] Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: [5] ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. [6] Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. [7] Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. [8] Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum. [9] Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum. [10] Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. [11] Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. [12] A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. [13] Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. [14] Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. [15] Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. [16] Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. [17] Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top