1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. [2] Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. [3] Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. [4] Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. [5] Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. [6] Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. [7] Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: [8] quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. [9] Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. [10] Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. [11] Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. [12] De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. [13] Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. [14] Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. [15] Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. [16] Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. [17] Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. [18] Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. [19] Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. [20] Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. [21] Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. [22] Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ. [23] Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. [24] Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. [25] Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top