1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit: [2] Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. [3] Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? [4] Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? [5] Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: [6] quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top