|
[1] Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
[2] Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
[3] Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
[4] non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
[5] Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
[6] Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
[7] Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.
[8] Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
[9] Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
[10] aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
[11] Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
[12] Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
[13] Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
[14] Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:
[15] qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
[16] Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
[17] præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
[18] Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
[19] Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
[20] Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
[21] Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
[22] Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
[23] Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.
|