1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: [2] Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? [3] quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: [4] sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: [5] quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: [6] quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: [7] quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. [8] Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. [9] Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. [10] Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. [11] Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi: [12] eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. [13] Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. [14] Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. [15] Oculus fui cæco, et pes claudo. [16] Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. [17] Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. [18] Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. [19] Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. [20] Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. [21] Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. [22] Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. [23] Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. [24] Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. [25] Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top