|
[1] Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
[2] quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:
[3] egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
[4] Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:
[5] qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant:
[6] in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream:
[7] qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:
[8] filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
[9] Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
[10] Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
[11] Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
[12] Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
[13] Dissipaverunt itinera mea: insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
[14] Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
[15] Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
[16] Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
[17] Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
[18] In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
[19] Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
[20] Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
[21] Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
[22] Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
[23] Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
[24] Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
[25] Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
[26] Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
[27] Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis.
[28] Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
[29] Frater fui draconum, et socius struthionum.
[30] Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
[31] Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
|