|
[1] Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
[2] Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis?
[3] Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam?
[4] Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
[5] Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
[6] appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
[7] Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
[8] seram, et alium comedat, et progenies mea eradicetur.
[9] Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
[10] scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
[11] Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
[12] Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
[13] Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me:
[14] quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi?
[15] Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?
[16] Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci:
[17] si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
[18] (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum):
[19] si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
[20] si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est:
[21] si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem,
[22] humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
[23] Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
[24] Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea:
[25] si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea:
[26] si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
[27] et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:
[28] quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
[29] Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum:
[30] non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
[31] Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?
[32] Foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.
[33] Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam:
[34] si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
[35] Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
[36] ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
[37] Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
[38] Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent:
[39] si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi:
[40] pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.
|