|
[1] Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
[2] Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
[3] Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
[4] Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
[5] Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
[6] Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
[7] Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
[8] Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
[9] Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
[10] Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
[11] Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
[12] et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
[13] Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.
[14] Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
[15] Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
[16] Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
[17] respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
[18] Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
[19] En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
[20] Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
[21] Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
[22] Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
|