1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, [2] et locutus est: [3] Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo ! [4] Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. [5] Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. [6] Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. [7] Sit nox illa solitaria, nec laude digna. [8] Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. [9] Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. [10] Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. [11] Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? [12] Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? [13] Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem [14] cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines; [15] aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; [16] aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. [17] Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. [18] Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. [19] Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. [20] Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt? [21] Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; [22] gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? [23] Viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? [24] Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus; [25] quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. [26] Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Et venit super me indignatio.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top