|
[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
[2] Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
[3] Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;
[4] vacilantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
[5] Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
[6] Ubi est timor tuus, fortitudo tua? patientia tua et perfectio viarum tuarum?
[7] Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit; aut quando recti deleti sunt?
[8] Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
[9] flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
[10] Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
[11] Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
[12] Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
[13] In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
[14] pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;
[15] et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
[16] Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
[17] Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
[18] Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
[19] quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea !
[20] De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
[21] Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.
|