|
[1] Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
[2] Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
[3] Ego vidi stultum firma radice; et maledixi pulchritudini ejus statim.
[4] Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
[5] Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
[6] Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
[7] Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
[8] Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,
[9] qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;
[10] qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;
[11] qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate;
[12] qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant;
[13] qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
[14] Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
[15] Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
[16] Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.
[17] Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes;
[18] quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.
[19] In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
[20] In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
[21] A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
[22] In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
[23] Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
[24] Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.
[25] Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
[26] Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
[27] Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta.
|