1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Respondens autem Job, dixit: [2] Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! [3] Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena; [4] quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. [5] Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? [6] aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? [7] Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. [8] Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? [9] Et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? [10] Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. [11] Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? [12] Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. [13] Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me. [14] Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. [15] Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. [16] Qui timent pruinam, irruet super eos nix. [17] Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. [18] Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. [19] Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. [20] Confusi sunt, quia speravi, venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. [21] Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis. [22] Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? [23] vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? [24] Docete me, et ego tacebo et si quid forte ignoravi, instruite me. [25] Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? [26] Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. [27] Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. [28] Verumtamen quod cœpistis explete; præbete aurem, et videte an mentiar. [29] Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. [30] Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top