1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Militia est vita hominis super terram; et sicut dies mercenarii, dies ejus. [2] Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, [3] sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. [4] Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. [5] Induta est caro mea putredine; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. [6] Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe. [7] Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. [8] Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. [9] Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. [10] Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. [11] Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ. [12] Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? [13] Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo; [14] terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. [15] Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. [16] Desperavi, nequaquam ultra jam vivam; parce mihi, nihil enim sunt dies mei. [17] Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? [18] Visitas eum diluculo, et subito probas illum. [19] Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? [20] Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? [21] Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quæsieris, non subsistam.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top