1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit: [2] Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? [3] Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? [4] Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: [5] tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus: [6] si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ; [7] in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. [8] Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam: [9] (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) [10] Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. [11] Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? [12] Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. [13] Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. [14] Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. [15] Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. [16] Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. [17] Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. [18] Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. [19] Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur, [20] Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, [21] donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. [22] Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top