|
[1] Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
[2] Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.
[3] Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
[4] Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
[5] Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
[6] In judicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato.
[7] Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam?
[8] qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
[9] Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
[10] Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas !
[11] Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
[12] Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
[13] Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
[14] Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
[15] Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
[16] Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
[17] numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
[18] Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;
[19] qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum ejus sunt universi.
[20] Subito morientur, et in media nocte: turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
[21] Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
[22] Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
[23] neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
[24] Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
[25] Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
[26] Quasi impios percussit eos, in loco videntium:
[27] qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
[28] ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
[29] Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
[30] Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
[31] Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
[32] Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
[33] Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
[34] Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
[35] Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
[36] Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:
[37] quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
|