1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: [2] Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? [3] Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. [4] Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam. [5] Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? [6] super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, [7] cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? [8] Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; [9] cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? [10] Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, [11] et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. [12] Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? [13] et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea? [14] Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. [15] Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. [16] Numquid ingressus es profunda maris? et in novissimis abyssi deambulasti? [17] Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? [18] Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia: [19] in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: [20] ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. [21] Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? [22] Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, [23] quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? [24] Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? [25] Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, [26] ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, [27] ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? [28] Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? [29] De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? [30] In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur. [31] Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? [32] Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis? [33] Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra? [34] Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? [35] Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? [36] Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? [37] Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet? [38] Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur? [39] Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis, [40] quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? [41] Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top