|
[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
[2] Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
[3] Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris?
[4] Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
[5] Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
[6] Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
[7] Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
[8] Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
[9] Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
[10] Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
[11] Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
[12] Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
[13] Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
[14] Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
[15] Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
[16] Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus.
[17] Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
[18] Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
[19] In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
[20] An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?
[21] Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
[22] Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
[23] Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
[24] Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
[25] Concident eum amici? divident illum negotiatores?
[26] Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?
[27] Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
[28] Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
|