1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? [2] Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. [3] Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. [4] Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? [5] Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. [6] Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. [7] Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. [8] Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. [9] Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. [10] De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. [11] De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. [12] Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. [13] In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. [14] Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. [15] Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. [16] Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. [17] Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax: [18] reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. [19] Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. [20] Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. [21] Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. [22] Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. [23] Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem. [24] Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. [25] Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top