|
[1] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
[2] Hoc erat in principio apud Deum.
[3] Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
[4] In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
[5] et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
[6] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
[7] Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
[8] Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
[9] Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
[10] In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
[11] In propria venit, et sui eum non receperunt.
[12] Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:
[13] qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
[14] Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
[15] Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
[16] Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
[17] quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
[18] Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
[19] Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
[20] Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
[21] Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
[22] Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
[23] Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
[24] Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
[25] Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
[26] Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
[27] Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
[28] Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
[29] Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
[30] Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
[31] et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
[32] Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
[33] Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
[34] Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
[35] Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
[36] Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
[37] Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
[38] Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
[39] Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
[40] Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
[41] Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
[42] Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
[43] In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.
[44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
[45] Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
[46] Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
[47] Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
[48] Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
[49] Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
[50] Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.
[51] Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
|