1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. [2] Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. [3] Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. [4] Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. [5] Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. [6] Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. [7] Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. [8] Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt. [9] Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius, [10] et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. [11] Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. [12] Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus. [13] Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: [14] et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. [15] Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. [16] Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. [17] Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. [18] Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? [19] Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. [20] Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? [21] Ille autem dicebat de templo corporis sui. [22] Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. [23] Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. [24] Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, [25] et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top