|
[1] Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
[2] Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
[3] Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
[4] Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci?
[5] Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
[6] Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
[7] Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo .
[8] Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.
[9] Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
[10] Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
[11] amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
[12] Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
[13] Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
[14] Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:
[15] ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
[16] Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
[17] Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
[18] Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
[19] Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
[20] Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
[21] qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
[22] Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
[23] Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
[24] Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
[25] Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
[26] Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
[27] Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
[28] Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
[29] Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
[30] Illum oportet crescere, me autem minui.
[31] Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
[32] Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
[33] Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
[34] Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
[35] Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
[36] Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
|