|
[1] Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
[2] Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
[3] Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
[4] Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
[5] Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
[6] Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
[7] Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
[8] Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
[9] Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
[10] Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
[11] quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
[12] In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
[13] acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
[14] Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
[15] Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
[16] Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
[17] Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
[18] Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
[19] Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
[20] Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
[21] Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
[22] Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
[23] Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
[24] Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
[25] ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
[26] Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
[27] Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
[28] Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
[29] Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
[30] Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
[31] Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
[32] Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
[33] (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
[34] Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
[35] Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
[36] Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
[37] Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
[38] ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
[39] Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
[40] Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
[41] Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
[42] Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
[43] Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
[44] Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
[45] Et qui videt me, videt eum qui misit me.
[46] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
[47] Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
[48] Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
[49] Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
[50] Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
|