|
[1] Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
[2] (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)
[3] Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
[4] Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
[5] Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
[6] Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;
[7] deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.
[8] Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
[9] Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:
[10] si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
[11] Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
[12] Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
[13] Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
[14] Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
[15] et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
[16] Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
[17] Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
[18] (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
[19] Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
[20] Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
[21] Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
[22] sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
[23] Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.
[24] Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
[25] Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
[26] et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
[27] Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
[28] Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
[29] Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;
[30] nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
[31] Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
[32] Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
[33] Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
[34] et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
[35] Et lacrimatus est Jesus.
[36] Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
[37] Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
[38] Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
[39] Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
[40] Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
[41] Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
[42] Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
[43] Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
[44] Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
[45] Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
[46] Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
[47] Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
[48] Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
[49] Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
[50] nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
[51] Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
[52] et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
[53] Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
[54] Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
[55] Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
[56] Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
[57] Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
|