|
[1] Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
[2] Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
[3] Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
[4] Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
[5] Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
[6] Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
[7] Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
[8] Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
[9] Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
[10] Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
[11] Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
[12] Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
[13] mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
[14] Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
[15] Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
[16] Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
[17] Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
[18] Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
[19] Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
[20] Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
[21] Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
[22] Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
[23] Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
[24] Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
[25] Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
[26] sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
[27] Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
[28] et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
[29] Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
[30] Ego et Pater unum sumus.
[31] Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
[32] Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
[33] Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
[34] Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
[35] Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
[36] quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
[37] Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
[38] Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
[39] Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
[40] Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
[41] et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
[42] Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
|