1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: [2] et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? [3] Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. [4] Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: [5] quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. [6] Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, [7] et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. [8] Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. [9] Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. [10] Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? [11] Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. [12] Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. [13] Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. [14] Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. [15] Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. [16] Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. [17] Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. [18] Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: [19] et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? [20] Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: [21] quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. [22] Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. [23] Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. [24] Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. [25] Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. [26] Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? [27] Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? [28] Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. [29] Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. [30] Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: [31] scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. [32] A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. [33] Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. [34] Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. [35] Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? [36] Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? [37] Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. [38] At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. [39] Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. [40] Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? [41] Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top