|
[1] Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:
[2] sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
[3] visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
[4] ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
[5] Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
[6] Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
[7] Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
[8] Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
[9] secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
[10] et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
[11] Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
[12] Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
[13] Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
[14] et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
[15] erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
[16] et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum:
[17] et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
[18] Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
[19] Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
[20] Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
[21] Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
[22] Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
[23] Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:
[24] post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
[25] Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
[26] In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
[27] ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
[28] Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
[29] Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
[30] Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
[31] Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
[32] hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum,
[33] et regni ejus non erit finis.
[34] Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
[35] Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
[36] Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
[37] quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
[38] Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
[39] Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
[40] et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
[41] Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
[42] et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
[43] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
[44] Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
[45] Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
[46] Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
[47] et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
[48] Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
[49] quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
[50] et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
[51] Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
[52] Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
[53] Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
[54] Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
[55] sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
[56] Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
[57] Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
[58] Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
[59] Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
[60] Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
[61] Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
[62] Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
[63] Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
[64] Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
[65] Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
[66] et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
[67] Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
[68] Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
[69] et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
[70] sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
[71] salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
[72] ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
[73] jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
[74] ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
[75] in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
[76] Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
[77] ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
[78] per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
[79] illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
[80] Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
|