|
[1] Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
[2] Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino:
[3] et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
[4] Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,
[5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
[6] Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
[7] Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
[8] Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
[9] Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
[10] Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
[11] quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
[12] Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
[13] Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
[14] Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
[15] Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
[16] Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
[17] Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
[18] Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
[19] Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
[20] Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
[21] Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
[22] Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
[23] sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur:
[24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
[25] Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo.
[26] Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
[27] Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
[28] et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
[29] Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
[30] quia viderunt oculi mei salutare tuum,
[31] quod parasti ante faciem omnium populorum:
[32] lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
[33] Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
[34] Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur:
[35] et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
[36] Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
[37] Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die.
[38] Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
[39] Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
[40] Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.
[41] Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
[42] Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
[43] consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
[44] Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
[45] Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
[46] Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
[47] Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
[48] Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
[49] Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse?
[50] Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
[51] Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
[52] Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.
|