|
[1] Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
[2] Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
[3] Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
[4] Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
[5] Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
[6] Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
[7] Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
[8] et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
[9] Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
[10] non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
[11] Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
[12] Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
[13] et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
[14] Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
[15] Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
[16] et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
[17] Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
[18] Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
[19] Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
[20] Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
[21] neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
[22] Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
[23] Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
[24] nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
[25] Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
[26] Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:
[27] edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
[28] Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:
[29] qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:
[30] secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
[31] In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
[32] Memores estote uxoris Lot.
[33] Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
[34] Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
[35] duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
[36] Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
[37] Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
|