1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, [2] dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. [3] Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. [4] Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: [5] tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. [6] Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: [7] Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? [8] Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? [9] Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: [10] Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. [11] Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: [12] jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. [13] Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. [14] Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. [15] Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. [16] Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. [17] Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. [18] Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? [19] Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. [20] Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. [21] Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. [22] Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. [23] His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. [24] Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! [25] facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. [26] Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? [27] Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. [28] Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. [29] Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, [30] et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. [31] Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: [32] tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: [33] et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. [34] Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. [35] Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. [36] Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. [37] Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. [38] Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. [39] Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. [40] Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, [41] dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. [42] Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. [43] Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top