1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Etiterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: [2]etdocebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: [3]Audite:ecce exiit seminans ad seminandum. [4]Etdum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. [5]Aliudvero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: [6]etquando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. [7]Etaliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. [8]Etaliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. [9]Etdicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. [10]Etcum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. [11]Etdicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: [12]utvidentes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. [13]Etait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? [14]Quiseminat, verbum seminat. [15]Hiautem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. [16]Ethi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: [17]etnon habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. [18]Etalii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, [19]etærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. [20]Ethi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. [21]Etdicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? [22]Nonest enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. [23]Siquis habet aures audiendi, audiat. [24]Etdicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. [25]Quienim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. [26]Etdicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, [27]etdormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. [28]Ultroenim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. [29]Etcum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adsit messis. [30]Etdicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? [31]Sicutgranum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: [32]etcum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. [33]Ettalibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: [34]sineparabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. [35]Etait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. [36]Etdimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. [37]Etfacta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. [38]Eterat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? [39]Etexsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. [40]Etait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top