1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. [2] Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, [3] qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: [4] quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: [5] et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. [6] Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: [7] et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. [8] Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. [9] Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. [10] Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. [11] Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. [12] Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. [13] Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. [14] Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: [15] et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. [16] Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. [17] Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. [18] Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, [19] et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. [20] Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. [21] Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. [22] Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, [23] et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. [24] Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. [25] Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, [26] et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: [27] cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: [28] dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. [29] Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. [30] Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? [31] Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? [32] Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. [33] Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. [34] Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. [35] Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? [36] Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. [37] Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. [38] Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. [39] Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. [40] Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. [41] Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. [42] Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. [43] Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top