1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: [2] et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? [3] Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. [4] Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. [5] Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: [6] et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. [7] Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. [8] Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, [9] sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. [10] Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: [11] et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. [12] Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: [13] et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. [14] Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. [15] Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. [16] Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. [17] Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. [18] Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. [19] Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. [20] Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. [21] Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: [22] cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: [23] et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. [24] Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. [25] Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. [26] Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: [27] sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, [28] et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. [29] Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. [30] Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. [31] Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. [32] Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. [33] Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. [34] Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. [35] Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: [36] dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. [37] Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. [38] Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. [39] Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. [40] Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. [41] Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. [42] Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. [43] Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. [44] Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. [45] Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. [46] Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. [47] Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. [48] Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. [49] At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. [50] Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. [51] Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: [52] non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. [53] Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. [54] Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: [55] et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. [56] Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top